Sui Generis

by AL Page

/
  • Streaming + Download

    Includes unlimited streaming via the free Bandcamp app, plus high-quality download in MP3, FLAC and more.
    Purchasable with gift card

      €6.90 EUR  or more

     

1.
03:35
2.
3.
4.
03:30
5.
03:27
6.
7.

about

Alternative Rock, performed in Latin!

credits

released August 8, 2014

license

all rights reserved

tags

about

AL Page Freiburg, Germany

Musician and songwriter. Home in Freiburg and Istanbul.

contact / help

Contact AL Page

Streaming and
Download help

Track Name: Rebellulus
Convertes in noctes tuos dies
cum tu quoque feceris quod alii faciunt
caespites erunt rubri caelumque viridum
nullum intererit inter amicos hostesque

Id facis, habesne problemata? Id facis, tibi opus est?
Magis delectaris cum violas tuam animam
non inculcabo praecepta morum
sed nonne est via ducens de loco ubi es?

Speculum contemplare, quid conspicis?
Tuasne pugnas in te ipsum problemataque tua?
Es quem vocent rebellulus

Illecebris lucis mundi falsi adductus
multa vides oculis caecatis
persequens animas ebullies
quinam bello superfuit cum sciret se vinciri

Corpus vendes, vendes animam
adaequabis Plutonem
pare rationi, interdum contingit
non potes redimi ubi in eius manibus es

Vin animos tibi advertere, annon?
Debuisti eligere vias rationesque falsas
es quem vocent rebellulus
Track Name: Illis temporibus
Puerulus eram, olim, annis octogesimis
non multa comprehendebam sed laetus eram
non multa habebam sed omnia quae mihi opus, illis temporibus
scholam adibam, multos amicis occurrebam
pediludium ludebamus muscas captabamus
interdum puellas classis concitabamus, haec omnia illis temporibus

Bene memor sum horum temporum
omnia praeterita nunquam reperienda

Illis temporibus fortis ferox eram, illis temporibus mente caecatus
si solveres viaticum ad redeundum in praeterita ibi permanerem
illis temporibus

Primus amor, prima basia, prima tragoedia
vultus meus vulnerosus pussulis quibusdam
prima cervisia, prima acta erotica
ex improviso veri viri nunc nascentes
diplomata accepimus, nos emancipant in incerta aliena
docti eramus sed opere vacabamus
Mel sponsa est et mater, Marc fascismi sectator
grex noster non iam valet

Omnia quae quaerebamus nunc reperimus
interdum tempora requiro illa tempora

Illis temporibus fortis ferox eram, illis temporibus mente caecatus
si solveres viaticum ad redeundum in praeterita ibi permanerem
illis temporibus

Utinam horologium retorquere possem
omnia darem ut illa revertantur illa tempora

Interea nonnulli militiam confecerunt patriae
optimus amicus cum eius triga conveniendus
viginti annos praeterierunt ad consilia perficienda
usque ad nostra tempora

Illis temporibus fortis ferox eram, illis temporibus mente caecatus
si solveres viaticum ad redeundum in praeterita ibi permanerem
ibi permanerem
Track Name: Ad te directa via
Solus fui antequam tibi occurri
meum insigne manu mea, sapientia mea mente
ut nunquam reverter, nunquam intermitterem te anquirens
sursum verti ut te amplecterer
flumina sint torrida sit caelum canum desperatione
nunquam consistam longo itinere directo ad te
Impeditus erat sed quidnam relictum est
acquievi iis rebus ad quas pertinui
non perseveravi, mox erit tempestivum

Te directa via curro, ad te directa via venio
quam celerrime curro directa via in tua bracchia, ad te directa via

Iam diu exspectavi eam veram reparantem solam vitam
magnam operam dedi sed quonam modo veram reperire possem
Quod meo loco omnis vir faciat facturus sum
Me calcare, me pulsare, me tractare eo modo quo semper vis potes
me formare, me fingere, me necare, quaecumque facere vis potes
noli autem oblivisci me quodam die ad te venturum

Te directa via curro, ad te directa via venio
quam celerrime curro directa via in tua bracchia, ad te directa via

Te directa via curro, ad te directa via venio
quam celerrime curro directa via in tua bracchia, ad te directa via
Track Name: Mainecoon
In eam incidi vespere diei Domini, loquentem
dum ego ibi sedeo stellas numerans
quarum una, quae optavissem, praestaret
quarum nulla volaret in profundum
eram affectus, magno timore affectus
ideo, quaerebam unam cui confiderem
mihi rettulit omnia sua gesta quas reliquit
mihi rettulit plus et plus cum nox praetervolaret

Mainecoon - re vera amo hanc virginem
Mainecoon - loquitur particulatim
forsan quodam die conspiciam eius venustatem
forsan quodam die conspiciet meum vultum, Mainecoon

Feles, canes, equos amat, odit mendacia falsa
amat compunctiones cutis coloratas quas conspicere nequeo
sed quae eam percommodam perfidamque reddunt
sunt haec verba ipsa quae mihi mittit media nocte
veram quaerens non talem inveni
si eam iterum petere possem, eam peterem
interdum mihi basia nocturna mittit
profecto eam amo eius vocem, eius verba

Mainecoon - re vera amo hanc virginem
Mainecoon - loquitur particulatim
forsan quodam die conspiciam eius venustatem
forsan quodam die conspiciet meum vultum

Mainecoon - re vera amo hanc virginem
Mainecoon - loquitur particulatim
forsan quodam die conspiciam eius venustatem
forsan quodam die conspiciet meum vultum, Mainecoon
Track Name: Me effert
Quoties me telephonasti? Tinnire permisi
Quoties promisisti? Nunquam quicquam servavisti
Quid sensisti cum me violares et ludum lucrareris?
Non sola fuisti quae sanguinem lacrimaverit per totam noctem
nunquam erit bona finis si silentium in celebrationem vertis

Me effert, me facit bene agere, o deliciae, me effers
me effert maxime cum dicis te mentiri
te me osuram ad meam mortem
me effert

Ambo credimus veritatem sed alter perperam iudicat
conscientia non mordeor, non est quod timeam
quoties me adisti narrans me perperam iudicare
quoties consilium salubrius inisti
ut servares quem nunquam reperias
sola una es quae meum cor accelerat, nemo nisi tu

Me effert, me facit bene agere, o deliciae, me effers
me effert maxime cum dicis te mentiri
te me osuram ad meam mortem
tu me effers

Illa res simplex quam mihi dicis, ille motulus quo me afficis
ille risus lenis blandus quem tuo in pectore servas
haec omnia me reddunt amentem, haec omnia me efferunt

Me effert, me facit, bene agere, o deliciae, tu me effers
Track Name: Hic si adesses
Hīc si adesses tibi probarem quanto amore in te affectus essem
Hīc si adesses tu sentires quantopere flagrans te desiderāssem
Te amplectar et tua voce leni me pace compleres
Hīc si adesses heros fortissimus essem qui tibi mundum totum expugnaret
Hīc si adesses stella perlucida essem quae te e tenebris educeret
Animam tuam contingerem toto pectore te amarem

Hīc si adesses omne tempus viverem quasi ultimum
quasi me sine mora moriturum cognovissem
Hīc si adesses amorem iterum invenirem
Vitam tuam margaritis ornarem – ita facerem
Hīc si adesses, hīc si adesses

Verba numquam ab angelis audita tuis auribus insusurrarem
Lectulum construerem quem spei lumen exoscularetur
Oculos tuos inspicerem et flerem mihi beatus viderem cum hīc adesses

Hīc si adesses omne tempus viverem quasi ultimum
quasi me sine mora moriturum cognovissem
Hīc si adesses amorem iterum invenirem
Vitam tuam margaritis ornarem – ita facerem
Hīc si adesses, hīc si adesses

Caelestia loca tibi tangerem stellasque caperem
Solitudines relinquerem et ad lunam ascenderem
Tibi oscula darem quae nemo numquam daret
Hīc si adesses, hīc si adesses
Track Name: Rebellulus (Editio Acustica)
Convertes in noctes tuos dies
cum tu quoque feceris quod alii faciunt
caespites erunt rubri caelumque viridum
nullum intererit inter amicos hostesque

Id facis, habesne problemata? Id facis, tibi opus est?
Magis delectaris cum violas tuam animam
non inculcabo praecepta morum
sed nonne est via ducens de loco ubi es?

Speculum contemplare, quid conspicis?
Tuasne pugnas in te ipsum problemataque tua?
Es quem vocent rebellulus

Illecebris lucis mundi falsi adductus
multa vides oculis caecatis
persequens animas ebullies
quinam bello superfuit cum sciret se vinciri

Corpus vendes, vendes animam
adaequabis Plutonem
pare rationi, interdum contingit
non potes redimi ubi in eius manibus es

Vin animos tibi advertere, annon?
Debuisti eligere vias rationesque falsas
es quem vocent rebellulus

If you like AL Page, you may also like: